라틴어 문장 검색

Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus, stivaque, quae currus a tergo torqueat imos, et suspensa focis explorat robora fumus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:6)
Nec tiliae leves aut torno rasile buxum non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:8)
illi tiliae atque uberrima pinus, quotque in flore novo pomis se fertilis arbos induerat, totidem autumno matura tenebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:7)
pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:14)
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse compositum illepideve putetur, sed quia nuper, nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci, recte necne crocum floresque perambulet Attae fabula si dubitem, clament periisse pudorem cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 126)
illa, iam fessa cadens radice, fulta pendet aliena trabe, amara bacas laurus et tiliae leves et Paphia myrtus et per immensum mare motura remos alnus et Phoebo obvia enode Zephyris pinus opponens latus:
(세네카, 오이디푸스 7:20)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro ipse cruentavit maculis lucentibus Attis, quasque Tyrus niveas secat et Sidonia rupes, vix locus Eurotae, viridis cum regula longo Synnada distinctu variat, non limina cessant, effulgent camerae, vario fastigia vitro in species animosque nitent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci26)
populus alba et nigra, item salix, tilia, cum non sint dura terreni mixtione, propter raritatem sunt candida et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장29)
multi autem 'tiliae' legunt, ut tria dixerit, salices, tilias et genistas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4352)

SEARCH

MENU NAVIGATION