라틴어 문장 검색

Itaque quod firma voluntate non agitur est oeconomiae realis argumentum, quae efficit ut varientur atque bona effecta meliora reddantur, societates bonis gignendis congruenter operentur, parvae mediaeque societates augeantur atque opus praebeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:9)
Ceterum personarum realis vitae qualitas pluries extenuatur – propter ambitum in deterius mutantem, humilem alimentorum qualitatem vel exhaustas quasdam opes – intra rei oeconomicae augmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:6)
Realis immutationis ordo requirit ut omnes processus denuo considerentur, quoniam non sufficit oecologicas leves considerationes inserere, dum logica non excutitur, hodiernae culturae subdita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:5)
226. De cordis more loquimur, quod omnia cum serena attentione vivit, quod valet plene adesse coram quopiam, haud cogitans de iis quae post sequentur, quod se tradit cuique momento tamquam dono divino plene vivendo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 287:1)
At si ita esset, si Deus in mundo agere nequiret, eius amor vere potens, vere realis non esset, atque ne verus quidem amor esset, qui illam promissam felicitatem adimplere valeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:12)
Ipsa pretiosum est fidei nutrimentum, occursus cum Christo praesenti reali modo per supremum amoris actum, donum sui ipsius quod vitam generat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:2)
Personalis Dei amor medium locum biblicae fidei occupat, eius realis cura de omni homine, eius salutis consilium quod omnes homines totamque creationem complectitur atque in Iesu Christi Incarnatione, Morte et Resurrectione suum attingit fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:8)
Hoc modo dicitur Deus sua reali actione publice confiteri suam inter nos praesentiam, suum propositum validas reddendi relationes inter homines.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:8)
docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 43:2)
eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION