라틴어 문장 검색

Rex cepit lenire truces, punire nocentes, Queque leuanda leuans, queque premenda premens.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:5)
Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis vel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam /f.8va/ tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:10)
Quam diu tardavit haec, quae video, interpola et attrita vestimenta donare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:6)
Praeterea haec attrita quae videtis indumenta portavi ut liquido cognoscere possem, utrum apud vos homo probus per indumenta an indumenta per hominis probitatem mereantur honorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:8)
Si cor vestrum senectute non reperiatur attritum, in personae habitu satis videtur iuvenilis forma vigere, ex quo satis evidenter apparet quod florens vigeat in corde vestro iuventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:2)
Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aÎneam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:5)
Nunc indignanti similis fugitiva pusillae Terga premit turmae, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:2)
Tum motu assiduo saxum versatile terram Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:2)
Sic logice uires artis subtiliter huius Argumenta premunt logiceque sophismata uincunt:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:1)
Quo modo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Phebe demissa parumper Detrimenta sue deplorat lucis, at infra Plenius exhausta, tocius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:9)
Celestis sic stella cadit, sic Lucifer, ortus Nescius, occasu premitur, sic ciuis Olimpi Exulat eiectus nec temperat exulis omen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:13)
Que se ferre nequit, supra se lata, ruinam Infra se patitur nec sese sustinet, immo Mole sua premitur, proprio sub pondere lapsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:17)
Non habitum cultus nimio splendore serenat, Non scalore premit, mediocriter omnia pensat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:10)
Hos premit, hos releuat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:23)
surgit Marius, sed cardine uerso Silla redit, Marius premitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION