라틴어 문장 검색

Inter utramque hanc amicitiam, memoria praeeunte discernens, video priorem inniti magis affectui, alterum rationi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:13)
Morbida, mesta, tremens, fragilis, longeua Senectus, Innitens baculo nec mentis robore firma, Bella mouet bellique nouo iuuenescit in estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:8)
Magister vero artis fiducialiter latens in machina cum sociis secum habitis, sub fundamento turris ligonibus et acutissimo ferro cavare terram non desinit, donec trabes, postes et caetera immanissima robora lignorum in ipsa cavatione sub fundamento componeret, quibus muri, ablata terra, ne subito super adhuc fodientes ruerent, inniterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:6)
Nec mora, lorica et galea induti, gladio accincti, hastis innitentes, et manu se trahentes, scalam ascenderunt viri audaces, quos alii subsequentes in dubia spe vivendi, jam ad viginti quinque immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:6)
Qui scalis, hastis et apparatibus suis grave lignum, incensum igne omni aqua inexstinguibili, trans muros in virtute magna et in momento deposuerunt, inter muros et machinam hoc jacientes, ut ab illius validissimo ardore postes, quibus tota innitebatur machina, correpti, cremarentur ruinamque in ea habitantes paterentur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:4)
Si Deo firmiter inniteris, omnia erunt prosperaquocumque ieris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 12:2)
Posuerunt enim quod subtilissimo vapore paludum Maeotidarum inter duos solstitiales positarum, inter quos maximus discursus planetarum est, nutriuntur corpora planetarum, ita quod quando illum attrahunt ex gravitate deprimuntur et retrogradandur, et quando eundem digerunt, elevantur et cursu diriguuntur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:4)
Seducens, inquit, eum multo blandimento sermonum, et laqueis labiorum suorum alligans, domum adusque attraxit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:25)
Non te invitum, non imprudentem error attraxit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:9)
Nidus est narium, qui ad se odorem attrahit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:8)
Annalibus regni Francorum (quos Annales Laurissenses et Einhardi nuncupavit) tamquam fundamento inniti putavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 4:3)
Innititur enim tantum iis, quae a. 864. (p.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:2)
cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad uos festinanti satis uidebatur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam pernicitatem addidistis.
(아풀레이우스, 플로리다 16:36)
denique corpus examinatum in flumen paene cernuat, nisi ego altero eius pede retento vix et aegre ad ripam superiorem attraxi, ubi defletum pro tempore comitem misellum arenosa humo in amnis vicinia sempiterna contexi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:12)
nec prius ab inferis emersi quam Milo hospes accessit et iniecta manu me renitentem lacrimisque rursum promicantibus crebra singultientem clementi violentia secum attraxit et observatis viae solitudinibus per quosdam anfractus domum suam perduxit, maestumque me atque etiam tunc trepidum variis solatur affatibus;
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION