라틴어 문장 검색

quare, si sapiet, viam vorabit, quamvis candida milies puella euntem revocet manusque collo ambas iniciens roget morari, quae nunc, si mihi vera nuntiantur, illum deperit impotente amore:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 353)
quale decus, rerum si coniugis auctio fiat, balteus et manicae et cristae crurisque sinistri dimidium tegimen!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI132)
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen victumque Machaerae et vendas potius commissa quod auctio vendit stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas, Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII3)
nonnumquam vero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri vel inminui consulto anni dies volebant, modo auctio modo retractio dierum proveniebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:2)
Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 17:1)
milies ille perire debuerat, quod est apud Virgilium:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 15:4)
Optamus tibi milies, Calene.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX5)
Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti Si repetas et si creditor esse velis, Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo Coganturque dei vendere quidquid habent, Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III1)
Habet Africanus miliens, tamen captat.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, X1)
Cum fieret tristis solvendis auctio nummis, Haec quadringentis milibus empta fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXV Securicula1)
At Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:3)
si qui sapiens rogatus sit ab eo, qui eum heredem faciat, cum ei testamento sestertium milies relinquatur, ut, ante quam hereditatem adeat, luce palam in foro saltet, idque se facturum promiserit, quod aliter heredem eum scripturus ille non esset, faciat, quod promiserit, necne?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 119:2)
Genera vero si velim iuris, institutorum, morum consuetudinumque describere, non modo in tot gentibus varia, sed in una urbe, vel in hac ipsa, milliens mutata demonstrem, ut hic iuris noster interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de mulierum legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 22:1)
cur autem, si pecuniae modus statuendus fuit feminis, P. Crassi filia posset habere, si unica patri esset, aeris milliens salva lege, mea triciens non posset sanxisset iura nobis, et omnes isdem et iidem non alias aliis uterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 22:5)
nemo erat qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION