라틴어 문장 검색

neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:1)
loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam incitare, et de rebus placatis ac minime turbulentis docendi causa non capiendi loquuntur, ut in eo ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam necesse sit facere videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 3:1)
non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 51:2)
Utrum tandem est aut incredibiles aut inhumanius non sentire amisso amico dolorem an voluptatem in ipso dolore aucupari ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 26:4)
Ipsa pax timores sumministrabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:5)
Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:1)
" Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:5)
hinc aucupabor verba rumoris vagi
(세네카, Phoenissae 368:1)
iam primum sagacissimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum verum etiam calles compendiis tortuosos atque pastoria deverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 2:2)
tamen ardua testor sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta aucupor 3;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici64)
Ista ipsa virgo Caelestis pluviarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius medicinarum demonstrator, alia die morituris Socordio et Tenatio et Asclepiodoto sumministrator, nisi se daemones confessi fuerint Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:1)
quid de coronis voluptates aucuparis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:8)
scelestus aucupatur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4133)

SEARCH

MENU NAVIGATION