라틴어 문장 검색

multa alia etiam audentius inseri possunt sed ita demum, si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 90:2)
Sic immanis fera ad latratum canum lenta respexit, sic irritus ingenti scopulo fluctus adsultat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:3)
sane profiteor audenter, sicut istic nil acre, nil eloquens, ita nihil inditum non absolutum, non ab exemplo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 5:1)
"urbem socia de gente subistis tutari, quam non aliis populator ab oris belliger externave satus tellure, sed hostis indigena adsultat, cui castra adversa regenti hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores, hic erat et frater, cerne en ubicumque nefandus excidium moliris avis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권181)
iamque super ripas utroque exstantior ibat aggere, iam medium modo qui superaverat amnem Hippomedon intactus aquis umerosque manusque, miratur crevisse vadum seseque minorem, hinc atque hinc tumidi fluctus animosaque surgit tempestas instar pelagi, cum Pliadas haurit aut nigrum trepidis impingit Oriona nautis, non secus aequoreo iactat Teumesius amnis Hippomedonta salo, semperque umbone sinistro tollitur et clipeum nigrante supervenit aestu spumeus adsultans, fractaque refunditur unda et cumulo maiore redit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권208)
"frater muris circum omnibus instat portarumque moras frenis adsultat et hastis, nomine te crebro, te solum in proelia poscens."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권107)
sed redit in regem caecumque audentius hostem increpitans
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권359)

SEARCH

MENU NAVIGATION