라틴어 문장 검색

postquam mens ex quotidiana vitae consuetudine, et auditionibus et doctrinis inquinatis occupata, et vanissimis idolis obsessa fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:7)
Deus autem primo die creationis lucem tantum creavit, eique operi diem integrum attribuit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:8)
ad exemplum creationis divinae, quod saepius diximus, quae primo die lucem tantum produxit, eique soli unum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:6)
Etiam inventa quasi novae creationes sunt, et divinorum operum imitamenta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 321:1)
Sed depromenda sunt illa ex gravi et fida historia, et auditionibus certis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:15)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: " Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea ".
(불가타 성경, 토빗기, 10장12)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장12)
Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper? ".
(불가타 성경, 나훔서, 3장19)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장2)
in hoc enim differunt creatio et generatio, quia generatio omnis est ex subiecto et materia:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:2)
creatio autem non est ex subiecto et materia, et ideo creans potest in totam substantiam rei.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:4)
Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:1)
Natura enim omnem suum effectum facit ex subiecto et materia, factio autem ex subiecto et materia generatio est et non creatio.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:2)
Ideo naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:3)
Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION