라틴어 문장 검색

perpetuo stat planta solo, sed fascia primos sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis mittit in adversum vincto de fomite pollex, quae stringant crepidas et concurrentibus ansis vinclorum pandas texant per crura catenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 175)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
sed tales crepidas ligare cura, quales Harpalyce vel illa vinxit, quae victos gladio procos cecidit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:9)
cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 278:1)
Non meministi me auream ad te afferre natali die lunulam atque anellum aureolum in digitum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 167)
Ensiculust aureolus primum litteratus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4261)

SEARCH

MENU NAVIGATION