라틴어 문장 검색

Ille onere dives celsa cervice eminens Clarumque collo iactans tintinnabulum, Comes quieto sequitur et placido gradu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.3)
cui sordida monstra praetulit et liquidam temeravit crimine vocem, haud aliter quam, si rastris quis temptet eburnis caenosum versare solum, limoque madentes excolere aureolis si forte ligonibus ulvas, splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra, et pretiosa acies squalenti sordet in arvo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권190)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
tecta corusca super rutilant de laquearibus aureolis saxaque caesa solum variant, floribus ut rosulenta putes prata rubescere multimodis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.55)
Non meministi me auream ad te afferre natali die lunulam atque anellum aureolum in digitum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 167)
Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3266)
Ensiculust aureolus primum litteratus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4261)
numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2332)

SEARCH

MENU NAVIGATION