-
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
-
plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:4)
-
Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad quos receptum habeant.
- (카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장2)
-
saltandi dociles aurigarumque periti.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:203)
-
surgit in aurigam currus, paribusque lupatis unanimi frenantur equi:
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea2)
-
lapsus meliore volatu consequitur vincitque suos auriga iugales.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae67)
-
desidis aurigae non audit verbera currus, nec manus agnoscit quem non exercuit arcum.
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:95)
-
nosse nec aurigam licuit:
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:138)
-
iudicibus lites, aurigae somnia currus vanaque nocturnis meta cavetur equis.
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:3)
-
stat gelidis Auriga plagis;
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:68)
-
Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernanda, quae tactu, quaeque naribus auribusque et oculis indagantur;
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 9:2)
-
hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi vel curriculo insistens.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장10)
-
odisse coepi, postquam parricida matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장4)
-
honestior auriga, clientes propugnant.
- (코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 1:3)
-
adgregabantur e plebe flagitiosa per obsequia Vitellio cogniti, scurrae, histriones, aurigae, quibus ille amicitiarum dehonestamentis mire gaudebat.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장6)