라틴어 문장 검색

Super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit, vel a primis instruxit auspiciis, (ne sim longior) taceo, rebus ipsis id apertius monstrare concedens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 4:1)
mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere);
(아풀레이우스, 변명 71:8)
Ergo igitur Fotis erat adeunda deque nutu eius consilium velut auspicium petendum:
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:2)
Si qui de profectione sollicitus divinum caperet auspicium.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:7)
Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγασ appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 12:1)
POMERIUM quid esset augures populi Romani qui libros De Auspiciis scripserunt istiusmodi sententia definierunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:1)
Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:2)
sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 6:2)
et quaedam alia de auspiciis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 1:2)
Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris De Auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 4:1)
Patriciorum auspicia in duas sunt divisa potestates.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:2)
Ideo neque consules aut praetores censorious neque censores consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:5)
Nos his temporibus, praetore praetores creante, veterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:8)
Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:9)
Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION