라틴어 문장 검색

Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere, Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:1)
Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 14:3)
si turbo austrinus insorduit, immane turgescit, ita ut arborum comis quae margini insistunt superiectae asperginis fragor impluat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:6)
Itaque petentes Brittaniam Picti, habitare per septentrionales insulae partes coeperunt, nam austrina Brettones occupauerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:11)
Reuerso autem patriam Colmano, suscepit pro illo pontificatum Nordanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui erat apud Scottos austrinos eruditus, atque ordinatus episcopus, habens iuxta morem prouinciae illius coronam tonsurae ecclesiasticae, et catholicam temporis paschalis regulam obseruans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:2)
cum autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori fundamento, pectinatim disposita [quemadmodum serrae dentes solent esse] conlocentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장19)
sunt etiam alia genera plura, uti in Campania rubrum et nigrum tofum, in Umbria et Piceno et in Venetia albus, quod etiam serra dentata uti lignum secatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장7)
Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus caudam prospiciens ceti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장1)
quae vero ab aquario fundi memoratur aqua, profluit inter piscis austrini caput et caudam ceti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장16)
'lammina' autem 'serrae' definitio est serrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1434)
argutae serrae stridulae, sonorae, ut "arguto pectine". et dicitur Perdix, sororis Daedali filius, invenisse circinum et serram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1433)

SEARCH

MENU NAVIGATION