라틴어 문장 검색

si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 2:8)
Date veniam prolixiori fortassis epistulae quam iucundiori verum tamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, carissimi ac desiderantissimi fratres.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:11)
Nam fortassis etiam maior esset vestra seditio in praesentia mea, quam necesse esset vobis non concedi, quod in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 1:4)
Fortassis enim, quae nunc non apparet, apparebit et mater, cuius voluntatem in tradenda filia omnibus, ut arbitror, natura praeponit, nisi eadem puella in ea iam aetate fuerit ut iure licentiore sibi eligat ipsa quod velit.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem8)
Quod ex Cymaeo, id est ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Vergilius, quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 5:8)
Ursum se memordisse autumat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 9:2)
et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 1:2)
Invenimus autem in Nigidiano, verbum ex ab et verbo aestumo dictunque intercise autumo quasi abaestumo, quod significaret totum aestumo, tamquam .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 5:1)
Autumo enim non id solum significat, aestumo, sed et dico et opinor et censeo, cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque significatione sententiae convenit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 7:1)
*237, 3031 Verba quam παράλυσιν Graeci vocant, fortassis hic delenda sunt;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1348)
Fortassis legendum est:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1576)
O funde noster seu Sabine seu Tiburs (nam te esse Tiburtem autumant quibus non est cordi Catullum laedere:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 441)
Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios qui usi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 108:3)
Haec adeo salutaria monita eo gratiora tam civibus quam militibus esse debebant, quod stipendii nil sese accepturum autumavit Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.48)
Britannos quippe civitatum foederatarum Americanarum magnitudinis crescentis zelotypos esse, Americani autumabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.23)

SEARCH

MENU NAVIGATION