라틴어 문장 검색

sed ponte navibus effecto tramissoque exercitu primus Ornospades multis equitum milibus in castra venit, exul quondam et Tiberio, cum Delmaticum bellum conficeret, haud inglorius auxiliator eoque civitate Romana donatus, mox repetita amicitia regis multo apud eum honore, praefectus campis qui Euphrate et Tigre inclutis amnibus circumflui Mesopotamiae nomen acceperunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장4)
languentisque movet frustra conamina dextrae:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 43:1)
Quod si tam gratissimo nobis beneficio vigilatis, et adversarios nostros, prout sancta conamina vestra voluerint, ad sulcos bone civilitatis intenditis remeare, quis vobis dignas grates persolvere attentabit?
(단테 알리기에리, Epistolae 4:5)
"Dominus, auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 12:5)
"Dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi caro."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:14)
Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis colligit et magnum conamen sumit eundi, inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum, exprimitur vis atque ideo volat impete miro, ut validis quae de tormentis missa feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:1)
cuius ubi e regione loci venere volantis, claudicat extemplo pinnarum nisus inanis et conamen utrimque alarum proditur omne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:10)
hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeër, sollicito motu semper iactatur eoque verberat anellum dubio procul et ciet intus, scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:14)
Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semet ipsum auxiliatorem invocare hortarique.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:2)
Saucia maiores animos ut pectora gestant, Dum dolor est ictusque recens, et mobile nervis Conamen calidus praebet cruor, ossaque nondum Adduxere cutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:20)
Accumulat ecce liberum funus parens, infirmus auxiliator.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:25)
"dixit et exiguo funem conamine traxit ( mira, sed et scaena testificata loquar):"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권209)
" Dixit, dextraque molarem sustulit et magnum magno conamine misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:2)
sed sumpto posita conamine ab hasta arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis despexitque, loco tutus, quem fugerat hostem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 36:2)
Muta silet virgo terramque inmota tuetur et deprensa dolet tardae conamina mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION