라틴어 문장 검색

Et nos te vidimus, si non fallimur, cum iracundissimo homine summa religione colere amicitiam;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:35)
Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam prosiliant;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:38)
Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:1)
Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:6)
Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire desidero.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:14)
Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:18)
Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:32)
de illis esse de quibus, quod non sint eligendi, nulla potest esse cunctatio, ut turpes, avari, ambitiosi, criminosi, nullam fecimus mentionem.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:6)
Non tamen omnino Naturam sentit auaram, Immo dote sua qua se tueatur habundat, In nullo paciens eclipsim muneris huius, Quo de more solet Natura beare iugalem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:3)
Illic Saturnus spacium percurrit auaro Motu progressuque graui longaque dieta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:4)
Hec est gaza poli, celi thesaurus, inundans Gracia que doctos ditat, que prodiga largos Vult possessores et dedignatur auaros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:2)
Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione, nimiam temporis moram trahebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:65)
Nil habet ergo miser, cum nil se credit habere, Divitiis, cum pauperiem sua vota repensant, Hospitium cordis, et moenia mentis avarae Invadunt hostes multi, multoque tumultu Totam sollicitant humani pectoris arcem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:5)
Curarum geminus turbo sic turbat avarum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION