라틴어 문장 검색

quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장2)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
venisse tempus quo veterani maturam missionem, iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saevitiamque centurionum ulciscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장9)
aversatus sermonem Nerva abstinentiam cibi coniunxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장3)
ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi obtestans veniam dicendi ante alios exposcit orditurque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장6)
' commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장14)
simul praegredi exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장4)
plures iussu Neronis, quasi remedium adhiberetur, inlitum palatum eius noxio medicamine adseverabant, et Burrum intellecto scelere, cum ad visendum eum princeps venisset, aspectum eius aversatum sciscitanti hactenus respondisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장3)
illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장2)
praecurrit hoc tempore iudex dicentem et, nisi aut cursu argumentorum aut colore sententiarum aut nitore et cultu descriptionum invitatus et corruptus est, aversatur dicentem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 2:1)
sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장6)
et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장5)
vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam deos infaustam adoptionem aversantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장2)
instructi intentique signum profectionis exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장7)
et ruebat ad convivium miles, mortem Verginii exposcens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION