라틴어 문장 검색

Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt, ne de suis divitiis magis superbiant quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:4)
Quid est enim absurdius quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidus moribus quam nigellis vestibus repugnare, quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi quam illo inconsulto contemptoque praesumi?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:5)
Verum pertinaciores, quique se promptissimos in caussa declaverint persistebant et superbiebant potius quam animos submittebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:14)
Qui, dum peruerse raptus foret ante super se Dumque superbiret, quod cunctis forcior iret, Iam facile captus, tam pene repente subactus, Omne suum sane didicit fore robur inane.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:16)
pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
auro frenat equum, perfusam murice vestem Assyria signatur acu tumidusque regendo celsa per famulas acies dicione superbit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix39)
Phlegraeis silva superbit exuviis totumque nemus victoria vestit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:227)
non odit victus victorve superbit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:57)
licet unus in omnes consul eas, magno sextus tamen iste superbit nomine:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:282)
radiis auri Tyriaque superbit maiestate torus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:46)
sed superbire miles quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장9)
superbire homines etiam annua designatione:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장9)
Post Pompei fugam collegarum alterum M. Lepidum, quem ex Africa in auxilium euocarat, superbientem uiginti legionum fiducia summasque sibi partes terrore et minis uindicantem spoliauit exercitu supplicemque concessa uita Cerceios in perpetuum relegauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 4:1)
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit, Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II7)

SEARCH

MENU NAVIGATION