라틴어 문장 검색

Videbatur enim fratri adhuc somno dedito quod praefatus dux in sole potenter sedere accepisset, [0555B] et ex omni genere avium quae sub coelo sunt, in circuitu illius infinitae copiae confluxissent, quarum pars paulatim avolando minui coepit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 72:2)
post haec sol a radiis suae claritatis maxima ex parte obscuratus est, sedesque ducis brevi intervallo prorsus deleta, et tota fere avium multitudo quae remanserat avolavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 72:4)
Avolaverunt aves, cum plurima peregrinorum multitudo ad terram cognationis suae ex illius consensu et licentia reversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:4)
Quae res Germanorum perculit animos, atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 6:1)
Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur, pro iubilo molliores:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 6:1)
Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 3:1)
quo ita (ut placuit) maturato, Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum impatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus, centurias et manipulos capite intecto collustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans (ut erat sui arrogans aestimator) inveniri posse aliam viam, ducentem ad arduos clivos, praeter eam quam inspexere procursatores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 10:2)
"Sic inustus exiluit deus visaque detectae fidei colluvie prorsus ex osculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus avolavit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권182)
13. Rex profectionem suam nihilominus continuaavit, et magno cum iubilo et laetitia Exoniam ingressus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:1)
Divitiae alas habent, et aliquando ex sese avolant, aliquando emittendae sunt ut ampliores congregent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:6)
Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu.
(불가타 성경, 호세아서, 9장11)
Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
(불가타 성경, 호세아서, 11장11)
Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.
(불가타 성경, 나훔서, 3장16)
Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.
(불가타 성경, 나훔서, 3장17)
Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION