라틴어 문장 검색

illud autem quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego avolem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 32 2:15)
Critoni enim nostro non persuasi me hinc avolaturum neque mei quicquam relicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:2)
et levis est, et habet geminas, quibus avolet, alas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:16)
non meus amissos animus desiderat agros, ruraque Paeligno conspicienda solo, nec quos piniferis positos in collibus hortos spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 822)
iamque volans apicem et latera ardua cernit Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit, Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris piniferum caput et vento pulsatur et imbri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:7)
Ac velut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosve palus Laurentia, silva pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:6)
At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse, haud mora, conversisque fugax aufertur habenis quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:9)
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.12)
licet et chorda graviore sones, quale canebas cum Titanas fulmine victos videre dei, vel cum montes montibus altis super impositi struxere gradus trucibus monstris, stetit imposita Pelion Ossa, pinifer ambos pressit Olympus, ades, o magni, soror et coniunx, consors sceptri, regia Iuno:
(세네카, 아가멤논 7:7)
Habebit itaque opes, sed tamquam leves et avolaturas, nec ulli alii eas nec sibi graves esse patietur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 120:3)
"protinus inde avolat et famulas in proelia concitat iras."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 149)
Pergame, pinifera multum felicior Ida!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 5)
citatis equis avolant Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 588:3)
haec ubi inter signa peditum dicta dedit, avolat deinde ad equites:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 677:1)
velut avium examina ad crepitum primum missilium avolavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 575:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION