라틴어 문장 검색

Inde soporifero cesserunt languida somno Membra ducis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:2)
potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in arbore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, soporiferumque papaver', id est miscens, ut Cicero et spargere venena didicerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4867)
effluit igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:5)
Qui fit, ut alterum intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, alterum non videas, cor subito non potuisse nescio quo avolare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:1)
qui fit, ut alterum intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, alterum non videas, cor subito non potuisse nescio quo avolare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:1)
nunc si vel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc avolem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 6:13)
illud autem quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego avolem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 32 2:15)
Critoni enim nostro non persuasi me hinc avolaturum neque mei quicquam relicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:2)
| Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt errantes oculos effossaque protulit aurum in lucem tellus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:15)
et levis est, et habet geminas, quibus avolet, alas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:16)
illa soporiferum, parvos initura penates, colligit agresti lene papaver humo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권368)
utque manus funestas arceat aris, "Iri, meae" dixit "fidissima nuntia vocis, vise soporiferam Somni velociter aulam exstinctique iube Ceycis imagine mittat somnia ad Alcyonen veros narrantia casus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 65:2)
utque soporiferae biberem si pocula Lethes, temporis adversi sic mihi sensus abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 121)
litora quot conchas, quot amoena rosaria flores, quotve soporiferum grana papaver habet, silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, quot tenerum pennis aera pulsat avis, tot premor adversis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 211)
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papaver.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION