라틴어 문장 검색

Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis pessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos, et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis;
너희에게 비참한 굶주림의 화살, 곧 너희를 파멸시키려고 멸망의 화살을 쏠 때, 나는 너희의 굶주림을 더욱 심하게 하고 너희의 양식을 끊어 버리겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 5장16)
et transire vos faciam sub baculo meo et inducam vos in vinculis foederis.
나는 너희를 목자의 지팡이 밑으로 지나가게 하면서, 계약의 의무를 지우겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 20장37)
et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea.
모두 영웅 모습을 한 그들은, 허리에 띠를 매고 머리에는 건을 감아 늘어뜨렸는데, 칼데아가 고향인 바빌론인들의 형상을 하고 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장15)
Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel:
그제야 이집트 주민들이 모두 내가 주님임을 알게 되리라. 너는 이스라엘 집안에게 갈대 지팡이밖에 되지 못하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 29장6)
Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, et succendent ea igne septem annis.
그때에 이스라엘의 성읍마다 주민들이 나가서 무기들, 곧 작은 방패와 큰 방패, 활과 화살, 몽둥이와 창에 불을 지펴 태울 것이다. 그것들을 일곱 해나 태울 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 39장9)
et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis;
그리하여 그 세 사람은 겉옷과 바지와 쓰개와 그 밖의 옷을 입은 채로 묶여서, 타오르는 불가마 속으로 던져졌다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장21)
et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram
그의 머리에 쓰개를 씌우고, 쓰개 위에 거룩한 관을 씌워라. (불가타 성경, 탈출기, 29장6)
Et ille ait ad Giezi: " Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri ".
그러자 엘리사가 게하지에게 말하였다. “허리에 띠를 매고 내 지팡이를 들고 가거라. 누구를 만나더라도 인사하지 말고 누가 인사하더라도 응답하지 마라. 그 집에 들어가거든 내 지팡이를 아이의 얼굴 위에 놓아라.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 4장29)
Cujus quidem satyri videlicet confessionem ac testimonium de Christo, longaevus viator admirans et gavisus, quod etiam monstra Christum praedicarent, et vehementer indignatus super duritia et caecitate Alexandriae, baculo statim humum percutiens, aiebat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:4)
Accipias ergo hunc crystallinum baculum et cum nostra recedas gratia;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 37:3)
Erat igitur quasi manus mea, quasi oculus meus, baculus senectutis meae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:18)
Morbida, mesta, tremens, fragilis, longeua Senectus, Innitens baculo nec mentis robore firma, Bella mouet bellique nouo iuuenescit in estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:8)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus Exuit, et solo baculo contenta recedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:20)
Sicut enim puer nisi per virgam et baculum castigaretur, stultus fieret,ut ait sapiens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION