라틴어 문장 검색

Quod bonorum parentium, qui obiurgare liberos non numquam blande, non numquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:2)
quae fuit causa ut locum auderent tamquam vacantem corporum baiuli rastris funebribus impiare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:6)
percontere forsitan, quo spectet ista praemitti, baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:4)
Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem,1 qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi casso labore venerunt, namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos isticque distractam cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis sed non recentibus inquisivere vestigiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
haec moverunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 56:1)
circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 104:1)
postulare multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum vocarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:2)
Claudi, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemviris proditurum se ad plebem denuntiantem tumultum excivisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 414:2)
id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 296:2)
utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum, quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter, [an minaciter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 222)

SEARCH

MENU NAVIGATION