라틴어 문장 검색

Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae, et illi ipsi, et nobis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 82:2)
rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 1:3)
Hae eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 1:1)
Hieme tamen offae panis vino madcfactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 2:5)
qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit, si captus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 5:2)
tum pectore adusto vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,suavis res, si non causas narraret earum etnaturas dominus;
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장51)
praeterea lateris vigili cum febre dolorem si coepere pati, missum ad sua corpora morbum infesto credunt a numine, saxa deorum haec et tela putant, pecudem spondere sacello balantem et Laribus cristam promittere galli non audent;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII90)
praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:12)
consimili ratione venit bubus quoque saepe pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:11)
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:2)
Balantumque gregem fluvio mersare —, quod si hucusque dixisset, licita et vetita confunderet:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 12:2)
Balantum pecudes quatit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 54:4)
Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII1)
Sonantque turres plausibus columbarum, Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII7)
Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXVII Palumbi1)

SEARCH

MENU NAVIGATION