라틴어 문장 검색

hispida membra quidem et durae per bracchia saetae promittunt atrocem animum, sed podice levi caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II6)
Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:18)
et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris, ne pedibus raptim tellus subtracta feratur in barathrum rerumque sequatur prodita summa funditus et fiat mundi confusa ruina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:9)
Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:1)
sic terra ipsa hic laeta segetibus et pratis ibi silvis et rupibus hispida, his sicca arenis hic irrigua fontibus, pars vasta aperitur mari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:3)
Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera verberat unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:1)
Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:2)
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant, Extremo ructus cum redit a barathro.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVII2)
Somniculosos ille porrigit glires, Hic vagientem matris hispidae fetum, Alius coactos non amare capones.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII14)
Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXI1)
quod de Charybdi legitur atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus, de qua ait Sallustius Charybdis, mare verticosum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1173)
laterum tenus ut crurum tenus, ἄχρι τῶν πλευρῶν. hispida horrida, saetosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2101)
pars eius inferior hispida est propter arbores, virgulta, feras;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 316)
'horrida' autem hispida.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 693)
Aliquando obiectus hispidi pugnae suis Arripuit aurem, sed cariosis dentibus Praedam dimisit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Canis et sus et venator.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION