라틴어 문장 검색

quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 2:3)
maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, in quibus et belli summa caputque Bato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 116)
quin potius scrutare Dei signacula in ipso fonte vetustatis, percurre scrinia primi scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur, fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix, nec sago clangore loquax et stridula cornix rem docuere Dei, sed coram proditus ipse, ipse Deus trepidum mortalem mitis amico inbuit adloquio seque ac sua summa retexit, nimirum meminit scriptor doctissimus illo orbis principio non solum nec sine Christo informasse Patrem facturae plasma novellae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 392)
terra marique victus hostis Punico lugubre mutavit sagum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 97)
viridantia saga limbis marginata puniceis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:6)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax Pollicita est magico saga ministerio.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 223)
At tu quam primum sagae praecepta rapacis Desere, nam donis vincitur omnis amor.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 532)
data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tunicae, praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 437:1)
hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolae Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 310:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION