라틴어 문장 검색

sed ob cupidinemgloriae sicut rei sinceritas est fecisti adipiscendae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:24)
Ad dictum Commentatoris dicendum, quod continuatio non est secundum unam et communem naturam, sed secundum unum et commune obiectum speculationis ad beatitudinem, quae post mortem est, pertinentis, sicut dicit Aristoteles in Libro de caelo et mundo, quod extra caelum non est tempus nec locus, sed vita beata, intelligens extra caelum esse quod est supra cursum siderum in loco quietae contemplationis beatorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 12:1)
Ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:12)
Vinum bibes cum lacte, hoc est, cum splendore et sinceritate:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:24)
Nam via sua in paradiso erat, in illo beatitudinum tramite, in illo virtutum flore, et in illa incorruptibili gratia, quam viam terrenis inquinavit vestigiis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:8)
Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:13)
"Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum, libens accumbit."
(아풀레이우스, 변신, 5권20)
"Sed nec inter cibos delicatos et otium profundum vitaeque totius beatitudinem deerit tibi dignitas gloriosa:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:10)
Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima videbatur, matutinus?
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:5)
Nonne divinae prudentiae senex, quem sapientia praetulit cunctis mortalibus deus Delphicus, fraude et invidia nequissimae factionis circumventus velut corruptor adulescentiae, quam frenis cohercebat, herbae pestilentis succo noxio peremptus est, relinquens civibus ignominiae perpetuae maculam, cum nunc etiam egregii philosophi sectam eius sanctissimam praeoptent et summo beatitudinis studio iurent in ipsius nomen?
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:4)
"Sed utcumque Fortunae caecitas, dum te pessimis periculis discruciat, ad religiosam istam beatitudinem improvida produxit malitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:4)
ad aeternam beatitudinem
(ARCHIPOETA, I17)
miseria beatitudini.
(ARCHIPOETA, I24)
Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te vere fraternam, cum praesens essem, benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus si dignatus fuerit, quando opportunum videbit, ad nos venire, quicquid cum eius sanctitate et spiritali affectu conloqui potuerimus.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:4)
Sed de istis, credo, arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra voluntate, ut suis potius conregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION