라틴어 문장 검색

Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Accipe belligerae crudum thoraca Minervae, Ipsa Medusaeae quem timet ira comae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, I1)
quod fit in his quae in nostra non sunt potestate, ut tono, fulmino, pluo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2553)
quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus feta tepefacta sub alite saxa (6.676). aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro coronantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3943)
quod autem dicit 'intonat', illuc spectat fulminat Aeneas armis, quae vult fragore tonitrua, splendore fulgetram imitari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5272)
fulminat Aeneas a. exaggeratio est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6541)
nam montes quid necesse fuerat fulminari?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3322)
fulminat fortiter facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5602)
"Erigone suspensa de laqueo est, ut virgo inter astra ignita sit, Castores alternis moriuntur ut vivant, Aesculapius ut in deum surgat fulminatur, Hercules ut hominem exuat Oetaeis ignibus concrematur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:23)
"In operibus enim eius et in mundi omnibus motibus virtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:17)
oculis quoque pupula duplex Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 812)
Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus Toxica, non stricto fulminat ense manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 251)
aut mare remigiis, aut vomere findite terras, aut fera belligeras addite in arma manus, aut latus et vires operamque adferte puellis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 96:2)
utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, cinctave montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus terreor, hoste meum paene premente latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 117)
"quin et Concordia sospes, germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet, haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta, unum opus egregio restat post bella labori, o proceres, regni quod tandem pacifer heres belligeri, armatae successor inermus et aulae, instituit Solomon, quoniam genitoris anheli fumarat calido regum de sanguine dextra."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1231)

SEARCH

MENU NAVIGATION