라틴어 문장 검색

Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobus regibus incessit magno discordia motu, continuoque animos vulgi et trepidantia bello corda licet longe praesciscere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:1)
Aetolos Damocritus praetor, qui morae ad decernendum bellum ad Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio ad arma conciverat post famam equestris ad Ottolobum pugnae Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, ad hoc classis Romanae adventum Oreum et super circumfusas tot Macedoniae gentes maritimam quoque instantem obsidionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 463:1)
ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)
sed memores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis aeceperant, hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur, et quibus in pugna vitae periculum accideret, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda.
(카이사르, 내란기, 2권 6:2)
Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장8)
Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem vere cupiebant aut expediebat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, vociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra vallum arma ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 195:1)
Sonent Hectoreas poetae veteres pugnas, fortitudinem Thessali ducis extollant, longae loquantur aetates Sophanem et Aminiam et Callimachum et Cynaegirum, Medicorum egregia culmina illa bellorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 14:1)
alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus, priusquam ad bellum quod cum Bois gerendum erat proficisceretur, postulavit ab senatu ut pecunia sibi decerneretur ad ludos quos praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae vovisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 411:1)
nam proximus Iob haeserat invictae dura inter bella magistrae, fronte severus adhuc et multo funere anhelus, sed iam clausa truci subridens ulcera vultu, perque cicatricum numerum sudata recensens millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis, illum diva dubet tandem requiescere ab omni armorum strepitu, captis et perdita quaeque multiplicare opibus, nec iam peritura referre, ipsa globos legionum et concurrentia rumpit agmina, vulniferos gradiens intacta per imbres, omnibus una comes virtutibus adsociatur, auxiliumque suum fortis Patientia miscet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 143)
ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 552:1)
cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus sit, verbis ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 348:1)
sic ubi navales miscet super aequora pugnas contempto Bellona mari, si forte benigna tempestas, sibi quisque cavent, ensesque recondit mors alia, et socii pacem fecere timores, talis erat campo belli fluitantis imago, sive laborantes concepto flamine terrae ventorum rabiem et clusum eiecere furorem, exedit seu putre solum carpsitque ferendo unda latens, sive hae volventis machina caeli incubuit, sive omne fretum Neptunia movit cuspis et extremas gravius mare torsit in oras, seu vati datus ille fragor, seu terra minata est fratribus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권385)
Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 1:1)
ipse paucis, quos adversa non mutaverant, comitantibus flexit in Vmbriam atque inde Etruriam, ubi cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum et, si provenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis navibus in quamcumque partem Narbonensis provinciae egressus Gallias et exercitus et Germaniae gentis novumque bellum cieret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장8)
Verum neque copias, ut ratio belli postulabat, in primo collis ascensu versus pontem collocaverunt, quae iis subsidio essent quae pontem custodirent, neque exercitum suum promoverunt ad acclivia collis, ubi iniquo loco a regis copiis pugnam conseri necessum fuisset, sed in planitie collis procul instruxerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION