라틴어 문장 검색

Principale est enim virtutis inchoare a beneficiis, et praeseminare gratiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:9)
Itaque non praetermittamus vestrae caritati narrare quid gestum sit, ut nobiscum deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 2:1)
Sed in collocando beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:5)
magno enim meo beneficio adfecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt nam nec in honoribus meis nec in laboribus umquam defuerunt Cum quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri sentio, et monerem te et hortarer ut eorum fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum, primum quod Sullani temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo studio p. R. a me in consulatu meo defensi sunt Cum tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui populoque R. persuasi ut eos civis, quibus fortuna pepercisset, salvos esse vellent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 4 1:2)
Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint, favemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit ;
(세네카, 행복론, Liber II 72:1)
Quanto satius est ad contemplationem tot tantorum- que beneficiorum reverti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio voluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt !
(세네카, 행복론, Liber II 129:1)
Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere.
(세네카, 행복론, Liber II 157:6)
Utrum uno munere ad patientiam iniuriarum omnium adstringor, an proinde erit, ac si gratiam rettulerim, quia beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit ?
(세네카, 행복론, Liber III 54:2)
Idem etiam in illa quaestione responsum existima, an omni modo referenda sit gratia, et an beneficium utique reddendum sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 189:1)
et volam illi aliquid praestare (nam et ille voluit mihi), ceterum, si benigniore usus fortuna praestitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero.
(세네카, 행복론, Liber VI 50:2)
Multum interest, utrum properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne debeas.
(세네카, 행복론, Liber VI 179:1)
si reddidisset beneficium, diceres illum gratiam rettulisse ;
(세네카, 행복론, Liber VII 77:10)
admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 480:2)
esse gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimicum discrimen nosse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 28:3)
Hoc certe," inquis, " iustitiae convenit, suum cuique reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut certe malam gratiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION