라틴어 문장 검색

Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est;
(세네카, 행복론, Liber V 50:4)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
Non proximum illis locum tenet is, qui se ex deorum natura gerit, beneficus ac largus et in melius potens ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 120:1)
Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 144:1)
malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 29)
Nam quid te igitur retulit beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 219)
videretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae benignitatis constantiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 14:3)
Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, Eodem, inquit, simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION