라틴어 문장 검색

tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:1)
Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere, quod agas, considerate omnique in re quid sit veri videre et tueri decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:5)
hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:5)
Utar igitur nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulgoribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 53:5)
Mentiri Xenophontem an delirare dicemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 78:1)
utar igitur nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulguribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 53:5)
mentiri Xenophontem an delirare dicemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 78:1)
Adeone me delirare censes, ut ista esse credam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:7)
Noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus diis hominibusque formosior videatur massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:15)
Femina silvestris Lapithas populumque biformem Turpiter adposito vertit in arma mero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1213)
quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권44)
inferias tacitis manibus illa dabunt, annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant, nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권254)
pater est mihi nempe biformis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:14)
Motus uterque parens nati rata verba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 35:4)
Creverat opprobrium generis, foedumque patebat matris adulterium monstri novitate biformis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION