라틴어 문장 검색

"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
"Ad hunc modum vaticinata mulier acu crinali capite deprompta Thrasylli convulnerat tota lumina eumque prorsus exoculatum relinquens, dum dolore i nescio crapulam cum somno discutit, arrepto nudo I gladio quo se Tlepolemus solebat incingere, per mediam civitatem cursu furioso proripit se, procul dubio nescioquod scelus gestiens et recta monimentum mariti contendit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:91)
Ad istum modum vaticinatus sacerdos egregius fatigatos anhelitus trahens conticuit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:1)
Magnae mox admirationi fuit, quod non modo pugnae dies quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repraesentata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 4:2)
12. Circa hoc tempus regem cupiditas incessit introducendi in familiam Lancastriae honores coelestes, unde papae Iulio supplicavit ut regem Henricum Sextum pro sancto canonizaret, inter alia argumento usus quod de rege ipso in regnum successuro tam clare vaticinatus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:1)
et partus animalium biformes et commisti ex speciebus diversis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 304:1)
Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: " Vaticinabor tibi de vino et sicera ", hic esset vates populi istius.
(불가타 성경, 미카서, 2장11)
Glaucum series extrema biformem accipit et certo mansurum Protea vultu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:7)
nec plus nubigenas duplex natura biformes cognatis aptavit equis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:170)
biformis hominum partus et suis fetum editum cui accipitrum ungues inessent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장4)
suspectus et in morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti extitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 5:1)
tuque fretum divosque pater sortite biformes, seu casus nox ista fuit seu volvitur axis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 705:1)
et quod fuerit coniunx, Idem noster vaticinatur in quarto;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 8:4)
Hic est enim ille, de quo tibi quondam vaticinatus sum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:2)
Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque in aliis locis varie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION