라틴어 문장 검색

si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se umorve aliquis aquae similis confert;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장15)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장9)
nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장12)
Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장81)
Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile in hoc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장86)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장7)
interdum pituita, interdum bilis oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장4)
Molestius est, si stomachus bile vitiosus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장36)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장5)
Ubi male est, bilis evomitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장5)
Peius est, si frequens biliosus vomitus accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장2)
Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra vel varia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장4)
Adicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius aut niger.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장9)
quibus nonnumquam etiam bilis vomitus accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장62)
vomitus bilis insequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장71)

SEARCH

MENU NAVIGATION