라틴어 문장 검색

sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)
arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item silvarum fragmina rami et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:2)
Ac veluti summis antiquam in montibus ornum Cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant Eruere agricolae certatim:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:2)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis, Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu Percussae cedunt crates, frustraque labore Exhausto fessus repetit tentoria miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:48)
alii vinclis carceris tradunt, ut quam ferro excisam crebrisque bipennibus instant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 545)
sed praeponitur appellationibus, ut 'bipennis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3306)
ideo non aperit, sed 'perrumpit'. bipenni ecce nomen, quod reservavit antiquitatem, quia veteres 'pennas' dicebant, non 'pinnas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4792)
simplicia propter 'bipennis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5544)
dicit autem aut gladios, aut bipennes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5252)
ingenti fragmine montis supra dicti saxi exaggeratio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5661)
fragmina antique dictum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3061)
ferro bipenni ad epitheton transtulit nomen proprium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1351)
'bipennis' autem dicitur, quod ex utraque parte habeat aciem, quasi duas pennas quas veteres dicebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6514)
ramea fragmenta fracta de ramis, id est ramorum fragmina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3031)

SEARCH

MENU NAVIGATION