라틴어 문장 검색

inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:6)
"strictius assutae vestes procera cohercent membra virum, patet his altato tegmine poples, latus et angustam suspendit balteus alvum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 98)
"iam iamque tener spe frangitur agnus atque absens avido crepitat iam praeda palato, quin et Aremoricus piratam Saxona tractus sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum ludus et assuto glaucum mare findere lembo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 3:1)
ceu primum ausurae trans alta ignota biremes, seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegaea lacessant, tranquillo prius arma lacu clavumque levesque explorant remos atque ipsa pericula discunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권8)
legati ab Orico ad M. Valerium praetorem venerunt, praesidentem classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse lembis biremibus centum viginti flumine adverso subvectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 507:1)
inde navibus acceptis ab Achaeis - erant autem tres quadriremes et biremes totidem - Anticyram traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 112:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION