라틴어 문장 검색

Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, set quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V71)
ardebant cuncta et fracta conpage ruebant, non aliter quam si fecisset Iuno maritum insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae boletus, siquidem unius praecordia pressit ille senis tremulumque caput descendere iussit in caelum et longa manantia labra saliva;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI300)
tu tantum erucis inprime dentem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX64)
nec melius de se cuiquam sperare propinquo concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, boletum condire et eodem iure natantis mergere ficedulas didicit nebulone parente et cana monstrante gula;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV2)
turba spectante vocata Solus boletos, Caeciliane, voras.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XX2)
Boletum qualem Claudius edit, edas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XX4)
Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem, Nec volo boletos, ostrea nolo:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLV4)
Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX3)
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces, Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV2)
Illic et uvae conlocantur ollares Et Punicorum pauca grana malorum Et excavatae pellis indecens volvae Et lippa ficus debilisque boletus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX4)
Sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos Mittis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXVIII2)
Non boletus hiare, non mariscae Ridere aut violae patere possunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII8)
Boletos imitatur et botellos, Et caudam cybii brevesque maenas.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI5)
Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVII3)
Boletos et aprum si tamquam vilia ponis Et non esse putas haec mea vota, volo:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION