라틴어 문장 검색

80. Nihilominus, Deus, qui nobiscum agere nostraque opera uti cupit, aliquid boni ex malis a nobis patratis depromere potest, quoniam “Spiritus Sanctus infinitam excogitandi habet vim, divinae mentis propriam, quae humanas vicissitudines vel complexiores et impenetrabiliores expedire valet”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:1)
Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec, cuiuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostiam futura sint.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장17)
id enim potest aut bonum aut malum esse, quod aliquid est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 113:4)
numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:1)
Cum autem, sicut et beatus meminit Augustinus, mala etiam fieri bonum sit, quae Deus quoque optime ordinat, nequaquam ab eo ea disturbari convenit, ne fiant quae ipso etiam attestante fieri necesse est, ac dicente:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:27)
nam quædamab initio videntur bona, quæ malum effectum habent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 23:3)
Tunc Prudentia, dilatione modica postulata, de voluntate viri, in ejustamen absentia, secreto illos adversarios suos ad se fecit vocari, in quorumpræsentia bona pacis et mala guerræ ac belli prædictomodo narrans, illos coepit hortari, ut de injuria sibi et domino Melibeoac filiæ ejus facta dolerent, ejusque domini præceptis cumjuramento ac juratoribus ac poena stare nullatenus differrent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:1)
Dicam igitur quare non venerim et quibus malis a tanto bono impeditus sum, ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris orationibus ab illo qui in vobis quod ei vi vitis, operatur, merear misericordiam.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:1)
Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장14)
nam ita irati de inimico dicere consuevimus 'abeat, nec bonis meis nec malis rebus intersit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4432)
cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur, quid sit et bonorum extremum et malorum, inventa vitae via est conformatioque omnium officiorum, cum quaeritur, quo quodque referatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 21:5)
at vero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:4)
Nec vero finis bonorum [et malorum], qui simplex esse debet, ex dissimillimis rebus misceri et temperari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:4)
iam illud perspicuum est, omnibus is finibus bonorum quos exposui malorum fines esse contrarios.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:1)
neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION