라틴어 문장 검색

iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos victus et humanis usibus apta Ceres, orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis, pauper, sed multae sedulitatis anus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권446)
cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 158:2)
quippe suburbanae parua minus urbe Bouillae et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 118)
Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
eodem anno ab aedilibus curulibus qui ludos fecerunt damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 679:1)
si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, ratum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege, quaeque profana erunt, fieri, ex qua die senatus populusque iusserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:5)
vos in cella vinaria bacchanal facitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 277)
ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 29)
Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 264)
in cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장9)
habeatque coniunctam vinariam cellam habentem ab septentrione lumina fenestrarum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION