라틴어 문장 검색

Carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, nondum mutato vulgatum corpore Glauci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:5)
Ecce fretum scindens alti novus incola ponti, nuper in Euboica versis Anthedone membris, Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret et quaecumque putat fugientem posse morari verba refert;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 80:1)
Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus herbiferos adiit colles atque atria Glaucus Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 3:2)
urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest, vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 623)
Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:14)
Honesti spadices glaucique, color deterrimus albis et gilvo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:6)
duo si discordia vexet inertis aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro muneribus missis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.6)
Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae, ante meos obitus sit precor illa dies, qua videam spoliis oneratos Caesaris axes, et subter captos arma sedere duces, tela fugacis equi et bracati militis arcus, ad vulgi plausus saepe resistere equos, inque sinu carae nixus spectare puellae incipiam et titulis oppida capta legam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 411)
umentes Nymphas Phorcus comitatur ibique glaucus, Glauce, venis, vatum et certissime Proteu, certus eras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 15)
"ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae agmina, quos Midea et quos uvida suggerit Arne, Aulida qui Graeanque serunt viridesque Plataeas, et sulco Peteona domant refluumque meatu Euripum, qua noster, habent, teque ultima tractu Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus poscentes inrupit aquas, iam crine genisque caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권163)

SEARCH

MENU NAVIGATION