라틴어 문장 검색

A te principium, tibi desinet, nam petitum misimus opus raptim electis 1 exemplaribus, quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli huiusce conscriptione meditanti hactenus incustodita nequeunt inveniri, sane ista pauca, quae quidem et levia sunt, celeriter absolvi, quamquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret, servans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistularum [non]1 produceretur textus, si numerus breviaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
ita ut etiam metricae artis, astronomiae, et arithimeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum uolumina suis auditoribus contraderent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.8)
Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:18)
librum uitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:13)
Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION