라틴어 문장 검색

Hac consummatione operarum colligitur posse agrum ducentorum iugerum subigi duobus iugis bovum totidemque bubulcis et sex mediastinis, si tamen vacet arboribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 7:1)
Semina, quae quarto sulco seruntur in iugeribus viginti quinque, desiderant bubulcorum operas centum decem et quinque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:2)
Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 8:2)
Id autem cum sit verisimile, tum etiam verum esse nos docuit experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus ipsi ante possedimus, et in Carseolano itemque in Albano generis Aminei vites notatas habuerimus, numero quidem perpaucas, verum ita fertiles ut in iugo singulae tenuis urnas praeberent, in pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 2:1)
Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:1)
Vel inter denos pedes, ordo longitudinis recipiet semina XXV, latitudinis XIII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 9:3)
Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:2)
altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:6)
Mox etiam convenit tota tergora et tractare et respergere mero, quo familiariores bubulco fiant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 6:1)
Quemadmodum autem bubulcus in arando bovem instituat, primo praecepi volumine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 8:3)
Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:1)
denis in diem assibus animam et corpus aestimari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장7)
missionem dari vicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub vexillo ceterorum inmunes nisi propulsandi hostis, legata quae petiverant exsolvi duplicarique.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장9)
ut minus decora haec, ita haud frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis modum usque ad dena sestertia quem egressi repetundarum tenerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장13)
populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, uiritim diuisit et hoc amplius centenos pro mora.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION