라틴어 문장 검색

Unde et Samaritanus ille aliis antefertur, qui cum leprosis aliis novem secundum praeceptum Domini, mundatus a lepra, solus regressus ad Christum amplificabat Deum, et agebat gratias.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:31)
Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:11)
Quo dispalato foedo terrore, Alamannorum reges Chonodomarius et Vestralpus, Urius quin etiam et Ursicinus, cum Serapione et Suomario et Hortario, in unum robore virium suarum omni collecto, bellicumque canere bucinis iussis, venere prope urbem Argentoratum, extrema metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse, cum ille tum etiam perficiendi munimenti studio stringeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 1:1)
Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi vocalis est, ante vero muta et obscura et incognita:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:1)
Ita leprosus exstitit pro sancto Francisco Assisiensi, ita pauperes pro beata Teresia Calcuttiensi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:3)
"peccante nil est taetrius, nil tam leprosum aut putidum cruda est cicatrix criminum oletque ut antrum Tartari."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.90)
Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION