라틴어 문장 검색

tum vapor ipsam corporis arcem flammeus urit multoque genas sanguine tendit, oculique rigent, resonant aures stilla tque niger naris aduncae cruor et venas rumpit hiantes;
(세네카, 오이디푸스 2:48)
cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장83)
tum autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in usu.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장11)
item supra cameram materies ex calce et harena mixta subinde inducatur, ut, si quae stillae ex contignationibus aut tectis ceciderint, sustineantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장6)
terra autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장14)
tum postero die aperiatur, et si in vaso stillae sudoresque erunt, is locus habebit aquam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장31)
hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장6)
ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in libramenti proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION