라틴어 문장 검색

Nihilo reuerentior leniorue erga senatum, quosdam summis honoribus functos ad essedum sibi currere togatos per aliquot passuum milia et cenanti modo ad pluteum modo ad pedes stare succinctos linteo passus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 2:1)
iudices autem prius quam inciperet reuerentissime adloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed euentum in manu esse Fortunae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:1)
Burro praefecto remedium ad fauces pollicitus toxicum misit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 5:3)
Illa igitur reverentia Cesar utatur ad Petrum qua primogenitus illius debet uti ad patrem:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:34)
Sed nec reverentior captae maiestatis alius Paulo fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 10:3)
sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 6:2)
et simul, si qui penitus in his affectionum cupiditatumque errores inessent quos celaret alioquin pudor reverens, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:2)
Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra, Phoebe, Palatinus munera Parthenius, Ut qui prima novo signat quinquennia lustro, Impleat innumeras Burrus Olympiadas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLV1)
Sic te serior et beata quondam Salvo Caesare finiat senectus Et sis invidia favente felix, Sic Burrus cito sentiat parentem:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VI2)
pyrrhus a colore comae dictus, qui Latine burrus dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4698)
Namque ego, Catule, - dicam enim non reverens adsentandi suspicionem - neminem esse oratorem paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:1)
Burrum semper Ennius, numquam Pyrrhum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:4)
itaque dubitans circumspectans haesitans, multa adversa reverens tamquam in rate in mari inmenso nostra vehitur oratio). sed haec et vetera et a Graecis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 72:4)
Quamquam quis uno te reverentior huius operis, quis benignior aestimator?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 5:4)
At illud modestius et fortasse reverentius;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION