라틴어 문장 검색

Risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evolvit et Quid agebas inquit frater sanctissime, qui diverti contubernium facis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:3)
Erat autem venalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:4)
nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:1)
alii vi captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 289:2)
et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 50:1)
inde oratores cum caduceo ad Paulum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 557:1)
Amiculum hoc sustolle saltem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1154)
ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3136)
Age, sustolle hoc amiculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2263)
M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caduceum, in altera hastae simulacra fuerint incisa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 6:1)
qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION