라틴어 문장 검색

est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis.
(아풀레이우스, 변명 43:3)
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare.
(아풀레이우스, 변명 43:13)
quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur?
(아풀레이우스, 변명 43:16)
ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
est enim etiam eius egregius liber de caducis.
(아풀레이우스, 변명 49:7)
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti.
(아풀레이우스, 변명 50:1)
Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:12)
Sed dum pede altera fulcimentum quo sustinebar repello, ut ponderis deductu restis ad ingluviem astricta spiritus officia discluderet, repente putris alioquin et vetus funis dirumpitur, atque ego de alto reddens Socratem - nam iuxta me iacebat - superruo cumque eo in terram devolvor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:8)
"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
"Rursum titubas et vacillas et putres isti tui pedes fugere possunt, ambulare nesciunt!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:10)
"asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus."
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:22)
Tertium vero si deus voluerit tamquam putre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:14)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION