라틴어 문장 검색

non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.
(아풀레이우스, 변명 42:14)
unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis.
(아풀레이우스, 변명 43:3)
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare.
(아풀레이우스, 변명 43:13)
quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur?
(아풀레이우스, 변명 43:16)
ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
est enim etiam eius egregius liber de caducis.
(아풀레이우스, 변명 49:7)
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti.
(아풀레이우스, 변명 50:1)
"asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus."
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:22)
iuvat arva videre Non rastris hominum, non ulli obnoxia curae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 10:2)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 4:2)
Praecipuum autem eorum flagellum erat forisfacturae exactae super leges poenales, in quibus processibus nilli pepercerunt neque eminentioris ordinis neque inferioris, neque distinguendo num lex possibilis fuerit an impossibilis, in usu aut obsoleta, sed statuta omnia tam antiqua quam nova tanquam rastris percurrendo, etsi complura ex illis magis in terrorem condita esset quam ut summo iure ageretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:2)
Crede fortunis hominum caducis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 15:1)
Ad haec, quem caduca ista felicitas uehit uel scit eam uel nescit esse mutabilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:9)
Age enim, si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est quod aut uestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque uilescat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION