라틴어 문장 검색

unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis.
(아풀레이우스, 변명 43:3)
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare.
(아풀레이우스, 변명 43:13)
quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur?
(아풀레이우스, 변명 43:16)
ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
est enim etiam eius egregius liber de caducis.
(아풀레이우스, 변명 49:7)
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti.
(아풀레이우스, 변명 50:1)
desuetudo omnibus pigritiam, pigritia ueternum parit.
(아풀레이우스, 플로리다 17:9)
Circa praesepium capita demersi contruncabant moles palearum, cervices cariosa vulnerum putredine follicantes, nares languidas assiduo pulsu tussedinis hiulei, pectora copulae sparteae tritura continua exulcerati, costas perpetua castigatione ossium tenus renudati, ungulas multivia circumcursione in enorme vestigium porrecti totumque corium veterno atque scabiosa macie exasperati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:3)
"asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus."
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:22)
"Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:6)
PUEROS inpubes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIX 2:1)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 4:2)
Crede fortunis hominum caducis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 15:1)
Ad haec, quem caduca ista felicitas uehit uel scit eam uel nescit esse mutabilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION