라틴어 문장 검색

Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:15)
Sic et visionem potentiam quamdam, sicut e contra caecitatem impotentiam nominamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:4)
Et scire debes quod omnis compos mentis qui aptus est ad Veneris opera peragenda, potest amoris pertingi aculeis, nisi aetas impediat vel caecitas vel nimia voluptatis abundantia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:2)
Caecitas impedit amorem, quia caecus videre non potest unde suus possit animus immoderatam suscipere cogitationem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:1)
nam amorem ante caecitatem hominis acquisitum non nego in caeco posse durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:4)
et nos tanquam mentis caecitate prostrati et quid deceret nullatenus recolentes, quia 'Quid deceat, non videt ullus amans' et iterum 'Nil bene cernit amor, videt omnia lumine caeco', statim coepimus ipsius attrahi pulchritudine vehementi et dulciori facundia colligari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:10)
Sciatis ergo quod mentis caecitate laborat qui Dei obsequiis derelictis diaboli satagit servitiis inhaerere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:5)
Immo magis sapientes insanire dicuntur amore et ardentius carnis voluptates implere quam qui minori scientia gubernantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:3)
In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)
inquit, quae ignorantiae caecitas, quae alienatio mentis, quae debilitas sensuum, quae infirmatio [0442C] rationis, tuo intellectui nubem apposuit, animum exsulare coegit, sensus hebetavit potentiam, mentem compulit aegrotare, ut non solum tuae nutricis familiari cognitione tua intelligentia defraudetur, verum etiam tanquam monstruosae imaginis novitate percussa, in meae apparitionis ortu, tua discretio patiatur occasum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:5)
haec est erroneae caecitatis abyssus, humanae mentis infernus, contentionis stimulus, anxietatis aculeus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:22)
Unde alibi idem dixit, Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:2)
Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:1)
Dixitmihi Nedui discipulus tuus quod quandoque insanires nec nisi vinculis etverberibus correptus cessares;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:36)
Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION